VITEM dare

VITEM dare
VITEM dare
apud Aelium Spartianum, Hadriano, c. 10. nulli vitem, nisi robusto ac bonae famae, dedit: est Centurionem facere. His enim cum ad in muneris promoverentur, vitis in manu dabatur, verberando militi, qui deliquisset, unde Vitis Centurionatus insigne. Eusebius, Hist. Eccl. l. 7. c. 14. Τιμήτις ἐςτὶ παρὰ Π῾ωμαίοιςτ τὸ κλῆμα, οὗ τοὺς τυχόντας φαςθὶν ἑκατοντάρχους γίνεςθαι, Vitis nomen militaris dignitatis apud Romanos, quam qui obtinent, Centuriones esse dicuntur. Et Martialis, l. 10. Epigr. 26.
Vare Paraetonias Latiâ modo vite per urbes.
Nobilis et centum du x memorande viris etc.
Qui autem Centuriones fiebant, vel ordine promotionis ad hunc gradum erveniebant, ut ille Marinus apud Eusebium, d. l. et Scaeva apu Lucanum, l. 6. v. 146.
———— ibi sanguine multô
Promotus Latiam longô geret agmine vitem.
Vel beneficiô Imperatoris aut Ducis, quibus vitis scil. ab ipso Imperatore dabatur. ut loc. cit. Spartiani et in veter. Insor. ET. MIHI. VITEM. DEDERIT. ULPIA. LEGIONE: MISSIS. Unde Suetonius, in Tiberio, c. 12. per quosdam beneficii sui Centuriones etc. Salmas. ad Spartianilocum. Quod vero Vitis electa militum castigationi, Iuvenali quoque indigitatae, Sat. 8. v. 247.
Nodosam posthac frangebat vertice vitem,
Si lentus pigra muniret castra dolabrâ:
hinc est, quoniam vetere de suppliciis lege Romanâ sancitum est, ut cives non virgis everberarentur, sed vitibus, uti apud L. Florum ac T. Livium, Epit. l. 57. legimus. Hinc vite percussum esse, probro non erat. Plin. l. 14. c. 1. extr. Quid quod insertae castris summam rerum, imperiumque continent, Centurionum in manu vitis et opimô praemiô tardos ordines ad lentas perducit aquilas, atque etiam in delictis poenam ipsam honorat. Contra fuste externus miles plectebatur. Martianus tamen ff. de re militar. Si miles vitem tenuit (i. e. poenae vitis subiectus est, qu od sub vineam iacere quoque dictum) militiam mutat: si ex industria fregit, ----capite punitur. Coeterum, quâ figurâhuiusmodi Vitis Centurionalis fuerit, videre est, in Goltzii Caes. tab. 23. num. 5. et apud Ant. Pois. de Num. Veter. tab. H. num. 5. plura vero de illa apud Cael. Rhodig. Lection. Antiqq. l. 26. c. ultim. Stewechium ad Vegetium, l. 1. c. 26. et Iust. Lipsium, de Militia Rom. l. 2. Dial. 8.

Hofmann J. Lexicon universale. 1698.

Игры ⚽ Нужна курсовая?

Look at other dictionaries:

  • VITIS — I. VITIS an a vieo, quod lenta; an a vi, quâ flectitur; an quod invitat ad bibendum? jure apud priscos magnitudine suâ inter arbores numerata est, ut infra videbimus. Hujus plantandae inventum, ad Bacchum, ad Oenum, ad alios: putandae, ad asinum …   Hofmann J. Lexicon universale

  • CENTURIO — ab eo qui ordines ducit, distinguitur, apud Iul. Capitolin. in Maximinis, c. 4. Hic diu sub Antonino Caracallo ordines duxit, Centuriatus et coeteras militares dignitates saepetractavit. Et Symmachum, Ordines duxit ac saepe famam factis extendens …   Hofmann J. Lexicon universale

  • CURIOSI Naturae — nomen Societatis in Germania illustris, inter praestantissimos Medicos, certis legibus institutae, auctore Ioann. Laur. Bauschiô Medicô celeberrimô, qui Suinfurti, in Franconico Circulo, liberâ Imperii Civitate communicatô cum aliis Medicis… …   Hofmann J. Lexicon universale

  • MERCURIUS — I. MERCURIUS Iovis et Maiae fil. Graecis Hermes ἀπὸ τοῦ ἑρμηνεύειν. h. e. ab interpretando dictus. Voss. vero Ἑρμῆς vult esse ab Gap desc: Hebrew i. e. sermo, eloquium. Erat enim nuntius Deorum, unde Heratio in Odis l. 1. Od. 10. Superis Deorum… …   Hofmann J. Lexicon universale

Share the article and excerpts

Direct link
Do a right-click on the link above
and select “Copy Link”